Home | Esercizi spirituali | Arte | Esperienze | Saggi | Link
|
Saggi > |
Jerónimo Nadal, |
||
|
|
||
Jerónimo Nadal, altre pagine Giacomo Lainez, Juan A. Polanco, Francesco |
INDICE CAPUT I - DE SOCIETATIS INSTITUTO CAPUT III- DE CAUSIS AD
FINEM CONSEQUENDUM ADIUVANTIBUS § I - Vota quae iuvant ad
hunc finem TESTO CAPUT I - DE SOCIETATIS
INSTITUTO
1. Initium Societatis.
- 2. Non est nuvum institutum religionum. - 3. Ignatii vocatio. - 4-5. Eius
conversio. - 6. Via paenitentiae. - 7. Tentaiones. - 8. Eximia illustratio. -
9. Conscribit Exercitia, venit Hierosolymam, studiis dat operam. - 10-11.
Ignatii probationes et Societatis confirmationes usque ad Consilium
Tridentinum. [1] Initium
Societatis est gratia, bonitas et voluntas Dei, quod vocaverit P. Ignatium, et
per illum Societatem. [2] Non est
autem novum institutum religionis neque inusitatum. Iam enim a mundi initio
fuerunt religiosi, omnique aetate vocavit Deus aliquos ad religiose vivendum.
Ante diluvium fuit Adam, Abel, Enos[1], Enoch[2], Noë, erat natio filiorum Dei[3]; post erat Abraham, Melchisedech, illius
familia, huius mystae; Iacob, Isaac, Moses, prophetae, levitae, nazaraei[4], rechabitae[5], filii prophetarum[6], quos Hieronymus appellat monachos. Et
hi quidem omnes eam religiosi instituti partem observarunt, quam dispensatio
temporum et eorum vocatio et vitae status requirebant. Postea venit Christus
qui consuluit statum religionis, promisitque se singularem gratiam daturum
iis, qui ipsum hoc modo sequerentur. Institutum igitur nostrum autorem habuit
Christum. [3] Quod fecit
Deus in aliis institutis, etiam hic: ut semper unum primum vocaret. Vocat
vero tales primarios viros oportuno tempore et commodo; sicut Dominicum et
Franciscum eo tempore cum essent multi haeretici. Adversus enim haereticos albigenses
12 annos concionatus est D. Dominicus, antequam eius Ordo approbaretur.
Similiter in omnibus fere pronvinciis pullulaverant haereses aliae, adverusus
quas S. Francisci Ordo et D. Dominici egregie pugnaverunt. Sic et P. N.
Ignatium eodem fere anno vocavit, quo reliquit cuculluam Lutherus et nepharias
nuptias contraxit; eodem scilicet anno 22 edidit pestilentissimos libros in
Pathmo sua. Unde intelligere possumus peculiariter excitatam Societatem ad
iuvandam Ecclesiam in Germania, tum in India, etc. Eodem itaque anno, quo
fuit Lutherus a daemone vocatus, Pater Ignatius a Deo. [4] Nunc de
modo quo fuit P. Ignatius vocatus agamus. In cuius actis tota vita Societatis
continetur ut in principiis et exprimitur. Erat igitur P. Ignatius vir
nobilis et militaris, virtute civili atque morali praeditus. Nihil minus
cogitabat quam de pietate, praesertim de religione. Quum autem oppugnaretur
quaedam arx in Hispania et esset P. Ignatius inter primos propugnatores
fortissimeque pugnaret, missili globo alterum est ei confractum crus, alterum
gravissime vulneratum. Ex quibus vulneribus, quum periculose admodum
decumberet, eventi ut in pervigilio S. Petri et Pauli medicorum hoc esset
pronosticon: si ad mediam noctem non melius habeat, deploratus est; sin
melius, brevi sanandus. Melius habuit, brevi est sanatus. [5] Hic vero,
quum ocii [im]patiens petiit librum prophanum, quales solet legere, is
repertus domi non est. Huius loco illi exhibuerunt duos, alterum Vitam
Christi ex Chartusiano, et librum qui Flos Sanctorum inscribitur, ubi narrantur
gesta Sanctorum, utrumque hispanice, nal latine nesciebat. Hos libros quum
legeret, coepit agitari in animo variis cogitationibus, et partim agebatur
animus eius ad vanitates mundi sectandas, partim cogitabat de arcta via et
Christi ac Sanctorum imitatione. Tum subibat affectus: «Hoc fecit Franciscus?
cur non et ego?». Discrimen tamen inter utramque cogitationem contrarium
erat: quod prior cogitatio nihil adferebat consolationis, tandem scilicet
contraria, etc.; posterior vero plurimum roboris, laetitae, consolationis.
Inde collegit hanc esse spiritus Domini, illam vero daemonis, et cogitavit:
«Haec est vocatio Dei». Atque haec fuit prima motio animi eius ad religionem:
ut in vita imitaretur et sequeretur Christum et Sanctos, mundo vero
renuntiaret. Eodem modo nos ad Societatem fere ducimur, cogitando miserias
mundi, et pericula, etc.; iocunditatem vero et fructum, etc.; qui in sequendo
Christo positus est. [6] Deinde
cogitavit quod vellet, in hac ratione vitae, id quod praestantius esset,
sequi. Idem observatur in omnibus a Patribus Societatis, scilicet, quod
optima quaeque in paupertate, in obedientia, etc. sequimur ex instituto.
Tertio inchoavit facere quod putavit esse optimum, quod eo quidem tempore
erat optimum. Cogitavit igitur facere poenitentiam; atque illam poenitentiam
cogitabat facere, quae esset severissima. Primum reliquit vestes suas;
consecravit sua arma D. Virgini in Monte Serrato. In nocte Annuntiationis
fecit confessionem generalem; audivit missam, communicavit, et induit saccum.
Ieiunavit deinde in pane et aqua. Dominico die bibebat parum vini, si
dabatur. Flagellabat se septies quotidie; septem horas dabat orationi; octavo
quoque die communicabat; omnia officia ecclesiastica audiebat. [7] Secuta est
tentatio duplex. Primo scrupulorum de nunquam rite facta confessione, quibus
fere adigebatur ad desperationem. Tandem cogitavit se non commesturum et
bibiturum donec relinquerent eum; quod fecit ab ultima communione, usque ad
sequentem septimanam per 8 integros dies. Hic de confessario, etc. Altera
tentatio erat spectrum illud daemoniacum; vox quod 60 annis esset victurus, etc.
Unde colligebat esse daemonem, qui solet bene incipere cum consolatione, se
desinit inobedientiam, superbiam, etc. Hactenus prima hebdomada Exercitiorum,
quae est de agaenda poenitentia. Sequitur nunc de oratione, contemplatione,
consolatione, visionibus, quas habuit. Omnia mysteria fidei intellexit, et
singula fere videt. [8] Hic de
sacello D. Pauli ad flumen, ubi fuit supra se levaturs, ita ut aperirentur
sibi omnia rerum principia. In quo raptu videtur totius Societatis
cognitionem accepisse, quia solebat dicere: «Ego me refero ad Manresam»,
quando quaerebatur quare hoc aut illud ita institueret. Atque illud donum dicebat
omnia quae acceperat dona excellere[7]. [9] Hactenus
versatus est quasi in probatione Exercitiorum, atque tunc quidem temporis
conscripsit Exercitia. Nunc sequebatur ut peregrinetur, inserviret in
nosodochiis, doceret doctrinam christianam; et docuit quidem doctrinam
christianam statim post illustrationem. Peregrinatus Hiersolymam; vixit in
hospitalibus et inservivit. Reversus Hierosolyma, quia non licuit ei ibi
manere, adiecit animum ad studia. Comperit enim, etiamsi quis magnis donis
esset illustratus, tamen ea non fore utilia, nisi haberet doctrinam
adquisitam et versatam in Ecclesia et docendi auctoritatem, nec recptum iri
huius doctrinam. Venit Barchinonam in Hispaniam citeriorem, ubi studuit Grammaticae
2 annos, Complutum [10] Tria item
aliquando dixit se desiderare: primum, ut Societas approbaretur; 2, ut
probarentur Exercita a Sede Apostolica; 3, ut ederentur Constitutiones.
Lodovicus Gonzales scripsit quas persecutiones passus sit, ex eius ore, cum
permotus esset a P. Natali, ut, sicut S. Franciscus, ita etiam ipse aliquid
suis, loco testamenti, relinqueret. Itaque persecutionem passus est non
solumin Hispania, sed etiam Lutetiae, Venetiis, Romae. Quibus persecutionibus
magis claruit innocentia Societatis. Hic de formula instituti per Contarenum
oblata. Item de responso Pontificis: «Spirtitus Dei est hic». Idem patet ex
diplomatibus eius et Iulii Pontificis. Hactenus de probatione Patris. [11] Nunc de
probatione instituti. Prima probatio instituti fuit, quod Cardinali inimico
pluralitatis religinum tradiderit formulam instituti P. Ignatius iussu
Pontificis. Hic de 3000 missarum; de mutatione animi Cardinalis. Secunda
probatio, quod non possent admitti nisi 60. Sic ab anno 40 probabatur, usque
ad annum 43. Tertia usque ad annum 50, quia nondum habebamus Coadiutores.
Plena igitur approbatio anno CAPUT II -
DE FINE ET MEDIIS
§ I. DE FINE. - 12. Finis Sociteatis ad
salutem animarum. - 13. Perfectio finis ex caritate in Deum. - 14. Salus et
perfectio proximi quaerenda. § II. DE MEDIIS. - 15-16. Media sunt ministeria
omnia simplicium sacerdotum. - 17. Conciones. - 18. Lectiones sacrae.
Collegia. - 19. Quodcumque verbi Dei ministerium. - 20. Morituris adesse; confessiones
audire; disputare vel scribere contra haereticos. - 21. Exercitia
spiritualia. - 22. Docere doctrinam christianam. - 23. Administratio sacramentorum,
duorum praecipue. - 24. Gratia est ad haec. § III. DE MEDITATIONIBUS VOCATIONEM
REPRAESENTANTIBUS. - 25-26. Exercitium Regis. - 27. Exercitium de
Vexillis. - 28. Summa vocationis nostrae oratione dominica comprehenditur. § I - De fine[12] Breviter:
instituta est Societas ad salutem animarum. Colligitur autem primo ex
confirmationibus seu diplomatibus[8]; 2° ex primo capite Examinis; 3° ex
Constitutionibus. [13] Perfectissimus
finis est, ut ad charitatem Dei referamus omnia, sive ad maiorem Dei gloriam.
Hoc patet ex omnibus Constitutionibus. Alii faciunt ad gloriam Dei omnia, sed
nos ad maiorem. Atque est ut flamma quaedam. [14] Secundus,
ut iuvemus proximus, quales quales sint, ut infideles, haeretici, schismatici,
christiani, ut patet ex diplomate. Est enim instituta primo ad fidei
defensionem, quae est dipficillima pars ac prima; 2°, ad propagationem fidei;
3°, ut fideles iuvemus. Non enim instituta est Societas ad utilitatem nostri,
sed potius aliorum; alioqui enim non fuisset instituta. Nam supficiebant
aliae religiones ad perfectionem propriam promovendam. Proinde dicitur in
primo capite Examinis: Finis est non solum saluti et perfectioni propriarum
animarum, cum divina gratia vacare, sed cum eadem impense in salutem et
perfectionem proximorum incumbere[9]. Ubi per proximum intelligimus omnes
qui possunt ad salutem pertingere. Per perfectionem intelligimus: quicquid
ultra praeceptum faciunt et ultra quam obligantur. Hic de peculiari gratia
Societatis, quemadmodum et reliquae religiones habent suam. § II -
De mediis
[15] Media
quibus iuvamus proximos sunt amplissima. Ministeria omnia simplicium
sacerdotum nostra sunt; neque nobis conveniunt ex privilegio, sed ex
instituto et gratia Societatis, quae primo locum habuit in P. Ignatio.
Oblataque sunt haec media a P. Ignatio et primis sociis S. Pontifici. [16] Nostra
media non sunt omnia ministeria episcoporum. Nam sacramentum ordinis et
confirmationis non possumus administrare; item eorum iurisdictionem nos non
habemus. [17] Sed
opficia potiora eorum nostra sunt, ut praedicare verbum Dei; quod est non
solum verbum Dei exponere, sed ita etiam, ut simul apfectus moveantur
audientium, simul terreantur pertinaces et obstinati. Concionator Societatis
dictur esse talis, ut ipsum primo moveat res, deinde ipse moveat alios. Debet
esse diditus orationi, spiritui, etc. Sicut S. Patres. [18] Secundum,
lectiones sacrae, quae non requirunt illam industriam, sed satis est si plane
exponantur. Cuiusmodi sunt, qui non habent donum concionandi. Imo etiam movet
saepe, si aperte dicat. Huic ministerio coniunctae sunt lectiones prophanae.
Nam initio non erant collegia, in quibus prophana docerentur. Primum enim
anno 48 fuit primum collegium factum in Sicilia, Messanum. Referuntur autem
haec propana ad sacra. Mens autem fuit P. Ignatii, ut ea occasione
instituerentur studiosi in bonis moribus. Ergo per accidens, et quatenus ad
pietatem referentur, prophana tractantur. [19] Tertium,
quodcunque verbi Dei ministerium. Cuiusmodi primo est colloquium spirituale
et consuetudo spiritualis. Qua in re plurimum valuit P. Faber, etiam
testimonio P. Ignatii. Ut concionator multitudini concionatur et seminat, ita
confessarii, et illi qui versantur cum hominibus, colligunt. Duo sunt observanda
in colloquiis. Primo ut cognoscas illus ingenium, cum quo versaris, ut tanto
facilius in eius animum te insinues, ne sis illi gravis aut molestus.
Secundo, non statim incipiendum a rebus spiritualibus; sed incipiendum ex re
tua et re illius, et redi ad rem tuam, dicebat P. Ignatius. Sic cum milite de
bello loquendum; et pedetentim arripienda occasio, ex iis quae narrat,
dicendi de morte. Idem iudicium est de mercatura cum mercatoribus, de
agricultura cum rusticis, etc. P. Ignatius, quando vocabatur ad prandium,
primo auscultabat, et inde occasionem captabat. Tertio, si videas te nihil
proficere cum illo, loqueris de morte, de iudicio, etc.; ut vel convertatur,
vel non revertatur amplius. Idem consulebat P. Ignatius novitii, ut cum
amicis, a quibus interpellantur, ita agerent. Si tantum laborem impendant
mercatores in congerendis pecuniis, nonne et nos impendemus omnem industriam
in inveniendis rationibus pro lucro animarum? [20] Secundum
verbi Dei ministerium est morituris adesse, quod praeclarum et fructuosum
est. Tertium audire confessionem et emollire cor peccatoris atque movere per
verbum Dei. Nec est dipficile habere epficaciam verbi Dei in audiendis
confessionibus, quia est ex vi sacramenti quicquid ibi fit. Quartum disputare
vel scribere contra haereticos. In hunc finem tam saepe mittuntur nostro cum
Legatis, theses eduntur et libri. [21] Quintum
exercitia spiritualia tradere, id est, docere homines orare, sicut petebant
Apostoli: «Domine, doce nos orare»[10]. Illa vero vocamus Exercitia quae P.
Ignatius fecit, et confirmata sunt a Sede Apostolica, Inquisitoribus, etc.
Quod magnum est privilegium et rarum in Ecclesia. Ecclesia approbat
orationes, quae fiunt in Ecclesia; ita et haec. De Exercitiis dicebat P.
Ignatius, quod nullum esset epficacius medium. Nam per ea vocavit suos
socios. Romae per Exercitia amicos sibi fecit Societas episcopos et
cardinales. Multi alii Patres adducti sunt. Item totus animus mutatur in
Exercitiis, ut saepe homines migrari satis non potuerint subitam hominum
mutationem. Epficaciam illam habent quia docent modum praeparandi se ad
suscipiendum verbum Dei et Evangelium: «Poenitentiam agite, appropinquavit
enim regnum Dei»[11]. [22] Sextum
docere doctrinam christianam; quia omnia directe facimus contra Lutheranos:
sicut ergo illi doctrinam diabolicam adeo diligenter inculcant, ita nos
christianam. Tanti fit in Societate hoc ministerium, ut adhibeatur in voto
solenni; non quod sit quartum votum, sed ne negligatur. In Hispania
tintinabulo convocantur pueri, et in India, et fit summus fructus. [23] Septimum
administratio sacramentorum, duorum praecipue. Nam alia 3 possemus
administrare, sed non facimus; quia malumus hierarchiam ecclesiasticaam
conservare et iuvare, quam impedire. Nam parochi hoc est opficium, ut sciat
quando sui sint facti christiani, quando egrediantur mundum [sic] et quando
matrimonium contrahant. 2°, non est necessitas tanta, nam facile habentur
ministri pro illis
sacramentis. Haec duo ad interius forum pertinent. Singulis tamen annis
debent semel communicare apud parochiam in pascate, et in fine vitae. In
necesitate extrema possumus omnia sacramenta ministrare. Item illa duo
sacramenta potissimum spectant ad finem Societatis: salus proximi procurata
per confessionem, perfectio per communionem. Ex his patet quam apostolica
sint ministeria Societatis. Postremo, opera
misericordiae, carcerum et xenodochiorum visitatio. [24] Ad haec
media exequenda et amplissimum finem Societatis consequendam, dedit Deus
amplissimum audiutorium, gratiam suam; cui cooperari debemus suaviter. § III -
De exercitiis vel meditationibus ad nostrum finem
|
[1] Gn 4, 26.
[2] Gn 5, 18.22.24; Ec 49, 16; Eb 11, 5; Ap 11, 3ss.
[3] Gn 6, 2.
[4] Nm 6, 1-21; Gdc 13, 5; 1Re 1, 11.
[5] Cfr. Ger 35.
[6] Cfr. 2 Cro 2,
3.7.15; 4,38; 5, 22; 6, 1; 9, 1.
[7] Cfr. Memoriale n. 137: F. Narr. I, 610.
Natalis etiam alias alludit ad hanc praeacognitionem rationis vitae Societatis
in aliquibus. Cfr. Annot. In Examen,
n. 91; Dialog. II, n. 8, annot. 57.
«Alias vero cum de instituti ratione rogaretur, solebat causam referre ad
eximiam illam mentis illustrationem, quam ipsi Deus gratificatus est manresae,
de qua alias dixi; quasi illic omnia accepisset a Domino, quasi in spiritu
quodam sapientiae architectonico». Scholia pp. 134-135. Cfr. tamen Dialog. II, n. 17: «deducebatur quo
nesciebat suaviter, nec enim de Ordinis institutione tunc [Lutetiae]
cogitabat».
[8] Regimini militantis, n.3; Exposcit debitum, n. 3: MI, Constit. I, 26, 376.
[9] Examen c. 1, n. 2.
[10] Lc 11, 1.
[11] Cfr. Mt 4, 17; Mc 1, 15:
[12] Cfr. At 9, 4.
[13] Mt 19, 12.21.
[14] Cfr. Mt 22, 37.
[15] Constit. p. 3, c. 1, n. 25, V; p. 6, c.
2, n. 1; p. 10, n. 5; cf. Examen c.
1, n. 3; c. 4, 1, 2.
[16] Mt 19, 21. 27; Mc 10, 29.
[17] Mt 5, 3.
[18] Mt 19, 21.
[19] Mt 19, 27.
[20] Cfr. Constit. p. 3, c. 1, n. 25.
[21] Cfr. De
eccles herar. c. 6: MG 3, 533; Exh. 9 Conim. n. 1, p. 104; Exh. 7 Compl. n. 141.
[22] Constit. p. 10, n. 5.
[23] Constit. p. 6, c. 2, n. 1.
[24] Ibid.
[25] Constit. p. 10, 11. 6 ; Congreg. gener. 1a, decret. 102: Instit. S. I. II, 180.
[26] Cfr. Exh.
13 Conim. n. 4-12, p. 140-144; Exh. 9 Compl. n. 185, 188; Exh. 10 Compl. n.
189; Dial. II, n. 71, 76-81.
[27] Cfr. 1 Cor. 9, 13.
[28] Cfr. 1 Cor. 9, 15.
[29] De tota hac quaestione gratuitatis
ministeriorum, uberius loquitur in Annot.
in Examen, n. 42-45, 176-183, 191-195; Exh.
13 Conim. n. 16-17; Exh. 9 Compl.
n. 186; Dialog. II, n. 82.
[30] Exposcit
debitum, n. 5: MI, Constit. I, 379-380; Examen c. 1, n. 4; Constit. p. 4, c. 2, n. 5; p. 6, c. 2, A.
[31] Cfr. Regimini militantis, n. 6: MI, Const. I, 29; Exposcit
debitum, n. 52 MI, Constit. I, 379; Examen c. 1, n. 3; Const. p. 6, c. 2, E.
[32] Examen c. 1, n. 3; Constit. p. 6, c. 2, n. 7, G; p. 10. n. 5. Cf. MI, Constit. II, 204, annot. 8.
[33] Cfr. Constit. p. 4, c. 10, n. 5, D.
[34] Constit. p. 3, c. 1, n. 7.
[35] Cfr.. Constit. p. 3, c. 1, n. 25.
[36] Examen c. 4, n. 44-45; Reg.
Summ. (MI, Reg. p. 548). Cf. Exh. 9 Conim. n. 15. p. 108-109.
[37] Is 53, 13.
[38] Mt 11, 29.
[39] Examen c. 4, n. 2; Constit. p. 3, c. 1, n. 7, 25.
[40] Cfr. Examen c. 4, n. 2-3.
[41] Cfr. Examen c. 4, n. 2; Constit. p. 3, c. 1, n. 7, 25.
[42] Constit. p. 4, c. 4, E; p. 6, c.
2, H.
[43] Cfr. Examen c. 4, n. 5.
[44] De hac sententia Natalis, saepe repetita, de
Societate in communi ut subiecto proprietatis honorum, vide Exh. 13 Conim. n. 9, p. 142 ; Exh. 10 Compl. n. 190; Dialog. II, n. 78.
[45] Constit. p. 6, c. 1, n. 1.
[46] Haec similiter praesidia ad
castitatem inveniuntur in Exh. 13 Conim.
11. 16, p. 145. De toto argumento castitatis cf. etiam Exh. 10 Compl. n. 194-202; Dialog.
II, n. 83.
[47] Mt 15, 11.
[48] Cfr. 1 Cor. 2, 15.
[49] Cfr. Exh. 13 Conim. n. 15, p. 144.